Alberto de Simoni Giustino Renato Orsini
(Morbegno, 17 giugno 1883 - Milano, 3 gennaio 1964)
Stemma Paravicini


Data: 27/10/1587

Tipologia atto: Instrumentum procurae

Luogo: Bormio

Notaio rogante: Calderari (de Calderariis, di Bormio, S. N.: Giovanni fu D. Niccolo'.

Pronotai: -

Regesto: 1587 ottobre 27, Bormio.

Instrumentum procurae.

Pateat qualiter ego notarius infrascriptus rogatus de anno 1587 indictione prima die veneris 27 mensis octobris tradidi instrumentum procure spetialis facte per dominum Vincentium filium quondam domini Joannis de Caxolariis de Burmio in dominos procuratores et notarios Burmii jurisdictionis Burmii presentes et futuros dominum Menapasium de Albertis, dominum Joannem Antonium de Caxolariis, dominum Simonem de Albertis, dominum Baltasarem de Caxolariis, ser Joannem Petrum predicti domini Baltasari filium, ser Tadeum de Caxolariis, ser Joannem Baptistam Agittam, Burmum dictum de la Zenina, ser Gasparem del Fopulo et ser Baptistinum Raymondum *** et me notarium infrascriptum et quemlibet nostrorum in solidum et duraturos hinc ad annos decem proxime futuros et [il detto D. Vincenzo Casolari] promissit etc. obligando etc. quicquid actum fuerit perpetuo tempore habere ratum etc. obligando omnia sua bona etc. et hoc in comuni et vallida forma cum suis solitis clausolis his instrumentis procurarum apponi solitis secundum usum terre Burmii omni occaxione remota. Actum Burmii in stupha magna cortivi publici comunis. Testes ibique fuerunt dominus Stephanus filius quondam domini Joannis Antonii de Casellis, ser Baptista filius ser Gervasii Grusini et Christoforus filius quondam Joannis olim Christofori Tonii Beti de Furba, noti omnes et idonei, ad hec spetialiter vocati et rogati.

S. N.
Ego Joannes filius quondam domini Nicolai de Calderariis notarius publicus Burmii hoc instrumentum procure spetialis rogatus tradidi imbreviavi et scripsi meque hic pro fide premissorum subscripsi.


Nota: con questa scrittura il notaio dichiara di aver precedentemente rogato un atto contenente la nomina di procuratori da parte del suddetto D. Vincenzo Casolari di tale tenore ‚??secondo l‚??uso della terra di Bormio‚?Ě.